1 Macc 10

1Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis: et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. 2Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in praelium. 3Et misit Demetrius epistolam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. 4Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos. 5recordabitur enim omnium malorum, quae fecimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius. 6Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium eius: et obsides, qui erant in arce, iussit tradi ei. 7Et venit Ionathas in Ierusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum, qui in arce erant. 8Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. 9Et traditi sunt Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus suis: 10et habitavit Ionathas in Ierusalem, et coepit aedificare, et innovare civitatem. 11Et dixit facientibus opera ut extruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. 12Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat: 13et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam: 14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem, et praecepta Dei. erat enim haec eis ad refugium. 15Et audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Ionathae: et narraverunt ei praelia, et virtutes, quas ipse fecit, et fratres eius, et labores, quos laboraverunt. 16et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. 17Et scripsit epistolam, et misit ei secundum haec verba, dicens: 18REX Alexander fratri Ionathae salutem. 19Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus ut sis amicus noster: 20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis, (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quae nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. 21Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. 22Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait: 23Quid hoc fecimus, quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui? 24Scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona: ut sint mecum in adiutorium. 25Et scripsit eis in haec verba: Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem: 26Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. 27Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae fecistis nobiscum: 28et remittemus vobis praestationes multas, et dabimus vobis donationes. 29Et nunc absolvo vos, et omnes Iudaeos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: 30et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Iuda, et a tribus civitatibus, quae additae sunt illi ex Samaria, et Galilaea ex hodierna die et in totum tempus: 31et Ierusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimae, et tributa ipsius sint. 32Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. 33Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. 34Et omnes dies sollemnes, et sabbata, et neomeniae, et dies decreti, et tres dies ante diem sollemnem, et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo: 35et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. 36Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni: 37et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iuda. 38Et tres civitates, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, cum Iudaea reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis: 39Ptolemaida, et confines eius, quas dedi donum sanctis, qui sunt in Ierusalem ad necessarios sumptus sanctorum. 40Et ego dabo singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quae me contingunt: 41et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 42Et super haec quinque millia siclorum argenti, quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et haec ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. 43Et quicumque confugerint in templum, quod est Ierosolymis, et in omnibus finibus eius, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo, libera habeant. 44Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis: 45et ad extruendos muros Ierusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Iudaea. 46Ut audivit autem Ionathas, et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel, et tribulaverat eos valde. 47Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. 48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. 49Et commiserunt praelium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. 50Et invaluit praelium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. 51Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba, dicens: 52QUONIAM regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram, 53et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse, et castra eius a nobis, et sedemus in sede regni eius: 54et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi dignitatem. 55Et respondit rex Ptolemaeus, dicens: FELIX dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum. 56Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. 57Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. 58Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias eius Ptolemaidae, sicut reges, in magna gloria. 59Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. 60Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. 61Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex. 62Et iussit spoliari Ionathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. 63Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. 64Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: 65et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. 66Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace, et laetitia. 67In anno centesimo sexagesimoquinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. 68Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum. 69Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui praeerat Coelesyriae: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Iamniam: et misit ad Ionathan summum sacerdotem, 70dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. 71Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. 72Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri, qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: 73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? 74Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium: 75et applicuerunt castra in Ioppen, et exclusit eum a civitate: quia custodia Apollonii Ioppe erat, et oppugnavit eam. 76Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen. 77Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. 78Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et commiserunt praelium. 79Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte. 80Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se, et circuierunt castra eius, et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. 81Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas: et laboraverunt equi eorum. 82Et eiecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem. equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. 83Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 84Et succendit Ionathas Azotum, et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. 85Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his, qui succensi sunt, fere octo millia virorum. 86Et movit inde Ionathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. 87Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis, habentibus spolia multa. 88Et factum est: ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Ionathan. 89Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines eius in possessionem.
Copyright information for VulgS